Book 1, chapter 12

Sections 1–10

  • nominative
  • genitive
  • dative
  • accusative
  • ablative
  • vocative
  • adverbial
  • verb

1.12.1

Section 1
Tenuere tamen arcem Sabini, atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et cupiditate reciperandae arcis stimulante animos in adversum Romani subiere.

Translation forthcoming.

1.12.2

Section 2
Principes utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius. Hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat.

Translation forthcoming.

Sections 3–4

Sections 3–4
ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est ad veterem portam Palatii.
Romulus et ipse turba fugientium actus arma ad caelum tollensIuppiter, tuisinquitiussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc armati superata media valle tendunt; at tu,

Translation forthcoming.